COLIAS

COLIAS
I.
COLIAS
apud Silvastrum Girald. in Speculo Ecclesiae l. 4. c. 18. Parasitus fuit, gulositate pariter et dicacitate famosissumus --- literatus tamen affatim, sed nec bene morigeratus, nec disciplims informatus, qui in papam et Curiam Romanam carmina samosa pluries et plurima, tam metrica, quam rhythmica, non minus impudenter, quam imprudenter, evomuit. Unde Goliardi quibusdam videntur dicti Breviloqui, busones, ioculatores; de quibus Coneilium Turon. seu Castelli Guntheri A. C. 1231. can. 21. Statuimus, quod Clerici Ribaldi, maxime qui Goliardi nuncupantur, per Episcopos et alios Ecclesiae Praelatos praecipiantur tonderi velradi, ita quod non remaneat in eis tonsura Clericalis. Certe de fanilia Goliae, tales vocantur, in Concilio Senonensi A. C. 923. sub Gualtero Archiep. can. 13. et versus ridiculos composuisse, dicuntur, apud Marth. Paris. A. C. 1229. Artem vero fuisse, innuitur c. 1. de Vita et Honest. Cleric. in Sexto: Clerici, qui Clericalis ordinis dignitati non modicum detrahentes, se ioculatores seu goliardos faciunt aut bufones, si per annum artem illam exercuempt: quae eadem habet Concil. Salzburgense A. C. 1310. can. 3. nisi quod Galiardi legit etc. Hinc Itali Gagliardo, Galli Gaillard, suum hausêre. Vide C. du Fresne Gloss. Macros Fratres Hierolex. Ioh. Selden. ad Fletam p. 524. Alios.
II.
COLIAS
promontorium vel litus Atticae in vico Phalereo, ubi et Venus Colias. Vide supra. Dionzsius Perieg. Taprobanem Coliada vocat:
Αἶψά γε Κωλιάδος μεγάλην ἐπὶ νῆσον ἵκοιο,
Μητέρα Ταπροβάνην Α᾿σιηγενέων ἐλεφάντων.
Vide sis illic Scholiasten.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Colias — Goldene Acht (Colias hyale) Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • Colias — Colias …   Wikipédia en Français

  • Colĭas — Colĭas, so v. w. Gelbling, Gattung der Tagschmetterlinge, mit den Arten: C. Palaeno, C. Hyale (gelbe Achte), C. Edusa etc …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Colias — COLIAS, ădis, Gr. Κωλιὰς, άδος, ein Beynamen der Venus, welche auf dem Vorgebirge Kolia in Attica ihren Tempel hatte. Pausan. Att. c. 1. p. 2. Schol. Aristoph. ad lysistrat. 2. Es erbauete ihr denselben ein junger Athenienser, welcher von den… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Colias —   [griechisch], die Schmetterlingsgattung Gelblinge …   Universal-Lexikon

  • Colias — Colias …   Wikipédia en Français

  • Colias — Clouded yellows Colias libanotica heldreichi Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Colias —   Colias …   Wikipedia Español

  • Colias wiskotti — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • Colias hecla — Female Male …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”